Hello, could anyone help me translate the chapter on cats and mice from Thomas von Cantimpré’s Liber de naturis rerum?
I use Helmut Boese’s version; as he never published the second volume he had planned, there is no translation by him.
De musione vel murilego, qui et cattus dicitur.
Musio sive murilegus aut cattus Grece quasi astutus dictus, ut dicit Jacobus, tam acute cernit, ut etiam in antris tenebrosissimis velut in die mures videat et, ut certum est, carbunculosis oculis et fulgore luminis vincit tenebras noctis. Animal immundum est et odiosum. Mures et omne eorum genus persequitur. Quibus captis lusibus primo afficit, deinde illusas manducat. Sunt et venenosi buffones, cum quibus dimicare dicuntur. Post pugnam vero nisi citius aquas ad bibendum invenerint, siti arescunt. Cum serpentibus etiam pugnare dicuntur, quorum licet venenatis aculeis repungantur, non tamen necantur. Ut dicit Experimentator, musio tempore coitus libenter silvester efficitur. Loturam faciei lambendo prioribus pedibus imitatur. Dentes habent ad modum serre. Pugnant inter se crudelissime et hoc frequentius, ut terminos consuetos sue venationis obtineant. Ad ludum ab hominibus facillime provocantur. Gaudent blanditiis; loca calida diligunt, unde ex nimia pigritia pelles suas comburunt. Pilos longos circa ora habent, quibus ablatis audaciam perdunt. Manu hominis contrectate gaudent, unde suo modo cantandi gaudium exprimunt. Insidiantur illis pellifices, et ideo cautum est, ut tondeantur. Libidine impatientissime accenduntur. Murilegus domesticus cum silvescere ceperit, amputantur illi aures, ut scilicet locis aurium patentibus infusioni guttas noctis vel pluvie sustinere non possit ideoque cogatur domus tecta repetere.
(Murilegus circa simile sibi tanto amore afficitur, ut si super puteum steterit et umbram suam in aqua putei fuerit contemplatus, ut similis sui societate fruatur, sponte ab alto cadens decidat in profundum et sic umbre vanitate deceptus aquis obruentibus submergatur. Hoc fit maxime, cum femina marem requirens libidine impatientius accen-duntur, et hoc precipue in iunioribus cattis, qui minus experti pericula non noverunt.)
De mure.
Mures bestiole sunt, ut dicit Liber rerum, panis cupide et eorum etiam, que ex frugibus ad pastus humanos fiunt. Odor eorum elephantes vexat. In perquirendis cibis sollertissimi sunt et pro his plerumque nulla vitant pericula. Hoc licet tarde et tractim fiat, ciborum tamen cupidine duriores solidasque materias demoliuntur. Ut dicit Aristotiles, mus si aquam biberit, moritur; et hoc quia valde humide nature sunt mures. Et notandum, quod Plinius dicit murem Libicum, qui non bibit, non omnem forte murem generaliter intelligendum. Sed quoniam certum est quod mus mingit, probabile est, quod cibus quem comedit vertitur in urinam, sicut de quibusdam hominibus certum est, qui fere nichil biberunt et tamen mutatis cibis in liquidam substan-tiam urinam plurimam faciebant. Ut dicit magnus Basilius: In Egyptiacis Thebis si pluvias largiores estivo tempore fuderit celum, mox infinitis muribus regio tota repletur. Mus plurimos caseos in uno loco reperiens, omnes attemptat et quem optimum invenit, illum comedit et deteriores dampnans indicat postponendos. Haud dubium est, mures albos esse in quibusdam partibus, ruffos autem nonnullos; nigri vero sunt quos communiter orbis habet. Mures voces edunt luna plena; in interlunio mute sunt, ut dicit Plinius. Est etiam quoddam eorum genus, sed multo maius, quos rattos appellamus. Hee bestiole adeo perniciose sunt, cum libidine accenduntur, ut si urina eorum hominis partem nudam attigerit, carnes eius usque ad ossa putrescere faciat nec plaga vulneris eius in cicatricem amodo reducatur. Hiis in plena luna iecur crescit, sicut dicit Ysidorus, sicut quedam marina animalia augentur, ut conche sunt, que rursus minuente luna deficiunt. Generationem eorum lambendo con-stare, non coitu, Plinius dicit, et salis gustu fieri pregnantes. Subito oriri multitudinem et repente occidere manifestum est; nec tamen exanimes reperiuntur. Lapillos etiam candidos cum fetibus eorum inveniri frequentius certum est, sed ob quam causam incertum, nisi quod vulgus edocuit eas non posse parere nisi presente lapillo. Troade incolas, ut Historia habet Grecorum, mures fugasse manifestum est siccatis eorum proventibus.
(Mures necabis, ut dicit Palladius, si panem vel caseum facias, cui elleborum nigrum admixtum est, et offeras comedenti. Idem et de rattis dicimus. In oriente mures sunt, ut lacobus dicit, magni ut vulpes, qui animalia perimunt et homines, licet non occidant, tamen morsibus illos molestant. In Arabia invenitur mus magnus et pedes illius anteriores sunt magni, unius scilicet palme, et posteriores unius digiti.)