Conferamus in corde nostro glorias resurrectionis Domini,
conservatas pro nobis in corde Mariae, Matris Domini mei.
+
PRIMO, Surrectus
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Vs. 1 Mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt quemadmodum positum erat corpus eius. * Revertentes paraverunt aromata et unguenta. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Prima autem sabbatorum, valde diluculo, venerunt ad monumentum, * portantes quae paraverant aromata. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento, * et ingressae, non invenerunt corpus Domini Iesu. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et factum est dum mente haesitarent de isto, * ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Cum timerent autem et declinarent vultus in terram, dixerunt ad illas: * Quid quaeritis viventem cum mortuis? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, * dicens. Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et recordatae sunt verborum eius. * Et regressae a monumento, nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi, et ceterae cum eis dicebant ad Apostolos haec. \ Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, \ et non credebant illis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, et procumbens videt linteamina sola. * Et rediit ad sua mirans quod factum fuerat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam: potestatem habeo ponendi eam, et iterum sumendi eam. * Hoc mandatum accepi a Patre meo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: * *
Rs. Mulier amicta sole.